Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis |
|
Vltra promissum tempus abesse queror. |
|
Cornua cum lunae pleno semel orbe coissent, |
|
Litoribus nostris ancora pacta tua est; |
|
Luna quater latuit, toto quater orbe recreuit, |
5 |
Nec uehit Actaeas Sithonis unda rates. |
|
Tempora si numeres (bene [quae] numeramus amantes), |
|
Non uenit ante suam nostra querela diem. |
|
Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt, |
|
Credimus. Inuita nunc es amante nocent. |
10 |
Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putaui |
|
Alba procellosos uela referre notos; |
|
Thesea deuoui, quia te dimittere nollet; |
|
Nec tenuit cursus forsitan ille tuos. |
|
Interdum timui ne, dum uada tendis ad Hebri, |
15 |
Mersa foret cana naufraga puppis aqua. |
|
Saepe deos supplex, ut tu, scelerate, ualeres, |
|
Cum prece turicremis sum uenerata sacris; |
|
Saepe, uidens uentos caelo pelagoque fauentes, |
|
Ipsa mihi dixi: “si ualet ille, uenit”. |
20 |
Denique fidus amor quidquid properantibus obstat |
|
Finxit et ad causas ingeniosa fui. |
|
At tu lentus abes, nec te iurata reducunt |
|
Numina, nec nostro motus amore redis. |
|
Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti; |
25 |
Vela queror reditu, uerba carere fide. |
|
Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amaui? |
|
Crimine te potui demeruisse meo. |
|
Vnum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi, |
|
Sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. |
30 |
Iura, fides ubi nunc commissaque dextera dextrae, |
|
Quique erat in falso plurimus ore deus? |
|
Promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos, |
|
Qui mihi coniugii sponsor et obses erat? |
|
Per mare, quod totum uentis agitatur et undis, |
35 |
Per quod saepe ieras, per quod iturus eras, |
|
Perque tuum mihi iurasti, nisi fictus et ille est, |
|
Concita qui uentis aequora mulcet, auum, |
|
Per Venerem nimiumque mihi facientia tela, |
|
Altera tela arcus, altera tela faces, |
40 |
Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis, |
|
Et per taediferae mystica sacra deae. |
|
Si de tot laesis sua numina quisque deorum |
|
Vindicet, in poenas non satis unus eris. |
|
At laceras etiam puppes furiosa refeci, |
45 |
Vt, qua desererer, firma carina foret, |
|
Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires. |
|
Heu! patior telis uulnera facta meis! |
|
Credidimus blandis, quorum tibi copia, uerbis, |
|
Credidimus generi nominibusque tuis, |
50 |
Credidimus lacrimis; an et hae simulare docentur |
|
Hae quoque habent artes quaque iubentur eunt? |
|
Dis quoque credidimus. Quo iam tot pignora nobis? |
|
Parte satis potui qualibet inde capi. |
|
Nec moueor, quod te iuui portuque locoque. |
55 |
Debuit haec meriti summa fuisse mei. |
|
Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali |
|
Paenitet et lateri conseruisse latus. |
|
Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset |
|
Nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. |
60 |
Speraui melius, quia me meruisse putaui; |
|
Quaecumque ex merito spes uenit, aequa uenit. |
|
Fallere credentem non est operosa puellam |
|
Gloria; simplicitas digna fauore fuit. |
|
Sum decepta tuis et amans et femina uerbis; |
65 |
Di faciant laudis summa sit ista tuae. |
|
Inter et Aegidas media statuaris in urbe, |
|
Magnificus titulis stet pater ante suis. |
|
Cum fuerit Sciron lectus toruusque Procrustes |
|
Et Sinis et tauri mixtaque forma uiri |
70 |
Et domitae bello Thebae fusique bimembres |
|
Et pulsata nigri regia caeca dei, |
|
Hoc tua post illos titulo signetur imago: |
|
“Hic est, cuius amans hospita capta dolo est”. |
|
De tanta rerum turba factisque parentis |
75 |
Sedit in ingenio Cressa relicta tuo; |
|
Quod solum excusat, solum miraris in illo; |
|
Heredem patriae, perfide, fraudis agis. |
|
Illa (nec inuideo) fruitur meliore marito |
|
Inque capistratis tigribus alta sedet. |
80 |
At mea despecti fugiunt conubia Thraces, |
|
Quod ferar externum praeposuisse meis. |
|
Atque aliquis “iam nunc doctas eat, inquit, Athenas; |
|
Armiferam Thracen qui regat, alter erit”. |
|
Exitus acta probat? Careat successibus, opto, |
85 |
Quisquis ab euentu facta notanda putat. |
|
At si nostra tuo spumescant aequora remo, |
|
Iam mihi, iam dicar consuluisse meis. |
|
Sed neque consului, nec te mea regia tanget |
|
Fessaque Bistonia membra lauabis aqua. |
90 |
Illa meis oculis species abeuntis inhaeret, |
|
Cum premeretportus classis itura meos. |
|
Ausus es amplecti colloque infusus amantis |
|
Oscula per longas iungere pressa moras |
|
Cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, |
95 |
Quodque foret uelis aura secunda queri |
|
Et mihi discedens suprema dicere uoce: |
|
“Phylli, fac expectes Demophoonta tuum”. |
|
Expectem, qui me numquam uisurus abisti? |
|
Expectempelago uela negante tamen? |
100 |
Et tamen expecto. Redeas modo serus amanti, |
|
Vt tua sit solo tempore lapsa fides. |
|
Quid precor infelix? Te iam tenet altera coniunx |
|
Forsitan et, nobis qui male fauit, Amor, |
|
Vtque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti. |
105 |
Ei mihi, si quae sim Phyllis et unde rogas, |
|
Quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto |
|
Threicios portus hospitiumque dedi, |
|
Cuius opes auxere meae, cui diues egenti |
|
Munera multa dedi, multa datura fui, |
110 |
Quae tibi subieci latissima regna Lycurgi, |
|
Nomine femineo uix satis apta regi, |
|
[Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum, |
|
Et sacer admissas exigit Hebrus aquas,] |
|
Cui mea uirginitas auibus libata sinistris |
115 |
Castaque fallaci zona recincta manu. |
|
Pronuba Tisiphone thalamis ululauit in illis |
|
Et cecinit maestum deuia carmen auis. |
|
Adfuit Allecto breuibus torquata colubris, |
|
Suntque sepulcrali lumina mota face. |
120 |
Maesta tamen scopulos fluctuosaque litora calco |
|
Quaeque patent oculis aequora lata meis, |
|
Siue die laxatur humus, seu frigida lucent |
|
Sidera, prospicio quis freta uentus agat, |
|
Et quaecumque procul uenientia lintea uidi, |
125 |
Protinus illa meos auguror esse deos. |
|
In freta procurro, uix me retinentibus undis, |
|
Mobile qua primas porrigit aequor aquas. |
|
Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto; |
|
Linquor et ancillis excipienda cado. |
130 |
Est sinus, adductos modice falcatus in arcus; |
|
Vltima praerupta cornua mole rigent; |
|
Hinc mihi suppositas immitere corpus in undas |
|
Mens fuit, et, quoniam fallere pergis, erit. |
|
Ad tua me fluctus proiectam litora portent |
135 |
Occurramque oculis intumulata tuis. |
|
Duritia ferrum ut superes adamantaque teque: |
|
“Non tibi sic, dices, Phylli, sequendus eram”. |
|
Saepe uenenorum sitis est mihi, saepe cruenta |
|
Traiectam gladio morte perire iuuat; |
140 |
Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis |
|
Praebuerunt, laqueis inplicuisse iuuat. |
|
Stat nece matura tenerum pensare pudorem; |
|
In necis electu parua futura mora est. |
|
Inscribere meo causa inuidiosa sepulcro; |
145 |
Aut hoc aut simili carmine notus eris: |
|
“Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem |
|
Ule necis causampraebuit, ipsa manum”. |
|